monumenta.ch > Lucanus > sectio 626 > sectio 514 > sectio 230 > sectio 157 > sectio 417 > bavPal.lat.1683.16 > bnf7900A.135 > sectio 728 > sectio 303 > sectio 658 > 25 > bnf6795.133 > 2 > bnf8040.18 > sectio 82 > 3 > bnf7900A.137 > sectio 203 > Matthaeus, 13 > sectio 114 > sectio 316 > sectio 603 > bnf7900A.134 > bnf8041.27 > EPISTOLA AD EUSEBIUM. > sectio 536 > sectio 150 > csg864.147 > 1 > sectio 27 > 8 > XIII. DE LOCVSTIS ET MELLE SILVESTRI ET FONTE IOHANNIS. > sectio 300 > sectio 493 > bavPal.lat.1685.30 > sectio 613 > 4
Beda, De Temporibus, III. De Nocte. <<<     >>> V. De Mense.

Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT IV. De Hebdomada. [

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Ἕβδομα seu ἑβδομάς et hebdomada (tot enim modis dicitur) tempus est septem dierum, unde et nomen habet etiam apud Latinos: nam septimanam vocamus. Quos non ex conversione astrorum, unde reliqua fere colliguntur, sed auctoritate Dei (qui sex diebus, ut ante dictum est, mundi creationem complevit, et septimo quievit) primum Iudaei ordinarunt, quorum sex vacationibus rerum profanarum tribuerunt, septimum religioni et quieti, unde Sabbatum dictum est. Quod inde gentiles et Christiani, diversa tamen ratione, sunt imitati, et primum quidem a Sabbato diem, primam Sabbati; deinde sequentem secundam Sabbati; et ita deinceps, pro quibus Ecclesia utitur feriarum ordine. Nam religio vetuit hos dies gentilitiis diis inscribere, quales sint, dies Veneris, Martis, etc. De cuius facti ratione alibi est dictum copiosius.

His nominibus gentilitas a planetis indidit. De affectionibus corporalibus, quas poetae largiuntur nascentibus, si scire cupis exacte, lege Pontani de Rebus coelestibus librum quartum.

]


1 Hebdomada septem diebus constat, octavus autem dies idem primus est; ad quem reditur, eoque rursus hebdomada [A, B, C, semper oritur.] orditur. His nomina gentilitas a planetis indidit, habere se credentes a sole spiritum, a luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium et linguam, a Iove temperantiam, a Venere voluptatem, a Saturno tarditatem.
2 Sed sanctus Sylvester Ferias [A, B, C, appellari.] appellare constituit, primum diem Dominicum nuncupans, imitatus Hebraeos, qui primam sabbati, secundam sabbati, et sic caeteros a numero nominant: apud quos hebdomada totidem etiam annis peragitur; qui hebdomadam quoque hebdomadarum in diebus similiter habebant et annis, quinquagesimum diem Pentecosten, annum vero Iubileum, id est, libertatem vocantes.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.237 bnf1615.274 bnf13013.48 csg248.92 csg250.147

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik